PRAEBENDA

PRAEBENDA
PRAEBENDA
pro praebitione, Graece Παροχὴ in Gloss. sicut offerenda pro oblatione, et inferenda, pro illatione, in Capitulis Caroli M. Salmasio, ad Vepisc. in Aureliano, c. 37. vox medii aevi est; orta ex plurali neutro Praebenda, quâ Latini usi sunt pro annonis militaribus, Plautus in Persa, Actu, 1. sc. 3. v. 80. Liv. l. 2. bell. Pun. A: Gellius. l. 15. c. 4. et Ulpianus, in l. 19. D. de Testibus. Quâ eâdem notione Praebendas dixit postea Senator. l. 5. Ep. 42. Hinc Praebendae dictae cibid et potus portiones diurnae, quae Monachis, Canonicis aliisve quibusvis dantur ac praebentur, in Addit. 3. ad Capitul. c. 112. apud Hugnoem Abbatem Cluniac. in Epist. ad Alfonsum Regem Hispaniae, Aliosque, quos citatos vide apud Car. du Fresne Glossar. Postea nomen Praebendae mansit Canonicorum et aliorum Clericorum beneficiis, ut vocant. Dimissâ enim
domicilii mensaeque communivone, reditus, commoda atque proventus, ut et ipsa praedia Ecclesiastica, diviserunt in portiones, quos Praebendas appellârunt, aubstitutis, ingenti disciplinae Ecclesiasticae detrimentô, mercede conductis honorariis Psaltis, qui quottidianum psalmodiae laborem, in Choro, opsorum vice perferrent. Lindwodus, Praebenda differt a Canonia; nam Canonia est ius spirtuale, quod aliquis assequitur in Ecclesia per receptionem in fratrem et assignationem stalli in choro et loci in capitulo. Praebenda vero, est ius recip endi certos proventus pro meritis in Ecclesia, competens percipienti ex divino officio, cui insistit et nascitur ex Canonia, tamquam filia a matre. Leonius Poeta Gallicus, qui floruit circa A. C. 1154. Epist. ad Adrianum Pontif.
Non peto Praebendas, nec honores Ecclesiarum etc.
Has sequenti tempore Episcopi, ut Clericorum in suis Ecclesiis numerum augerent, in duas interdum diviserunt, quae inde Semipraebendae dictae sunt (quod beneficia essent dimidium solum fructuum percipientia) quae quidem Praebendarum sectio inhibita fuit in Gallia, in Concilio Turonensi A. C. 1163. c. 1. et apud Neubrigensem l. 2. c. 15. quod refertur in cap. Maioribus 8. de Praebend. et dignit ext. Maiores tamen ex illis dividi posse, si Ecclesiae Romanae id postulaverit utilitas, sanxit Innocentius III. Pontifex cap. Vocante eôd. tit. Crica resignationem venditionemque earum. Vide Tom. 2. Spicilegii Acheriani p. 601. 602. et Mich. Scotum. Mensae Philos. l. 4. c. 28. Praeter Praebendam avem, Corpus Praebendae etiam occurrit apud Auctores, quod quid sit, docet Charta Bartholomaei Episcopi Parisiensis A. C. 1226. Videliicet, quod Ganonicus nihil percipiat, de corpore Praebendae suae, nisi Presbyteri residentiam perfecerit: et si semel perfecerit, oportet iterum perficere, antequam iterati percipiat praebendae suae fructum. Corpus autem Praebendae est quod percipitur praeter disiributiones quottidianai, quae illis solisdantur, qui personaliter et praesentialiter intersunt. De Praebendis puerilibus, quae Puerorum chori sunt, et occurrunt in Monument. Paderborn. p. 135. Vide infra, in voce Puer. Hiac Praebendarius, qui praebendam suscipit. Ebrardus in Graecismo. c. 9.
Praebitor est, qui est, qui dat praebendas: suseipiens has
Praebendarius est, sicut Legista docet nos.
Ratbertus de Casibus S. Galli, c. 16. Universae familiae praebendariis, id est, centum septuaginta viris, cum numquam ante se, nisi avenâ pascerentur, pura de spelta dederat grana. Neque alii sunt, quos Galli olim Prouvoires vocabant, quam Praebendarii Presbyteri. Unde etiamnum Lutetiae Parisiorum platea, S. Eustachii aedi proxima nomen de rue des Prouvoires, seu, ut hodie efferunt, des prouveres, retineat, quod in ea istius Parochiae praebendarii Presbyteri commanerent, quae rue des Prestres dicitur, in Parochia S. Severini etc. Etiam Praebendaria, educanda in Monasterio Monialium, seu convictrix. Engelhard. c. 17. Filia cuiusdam carnalis erat deamonium habens, cui locum Pater impetraverat Menasterio praebendariae, non sororis; sed a sororibus sequestratum et huc prece, non pretiô, factum, apud Dominic. Macrum Hierolex. Plura in hanc rem vide apud C. du Fresne Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • praebenda — Same as prebend …   Ballentine's law dictionary

  • ПРЕБЕНДА — (ср. век. лат., от лат. praebere отдавать). Доход, получаемый с чего либо церковью, пожизненная пенсия. Словарь иностранных слов, вошедших в состав русского языка. Чудинов А.Н., 1910. ПРЕБЕНДА определенный годовой доход духовного или светского… …   Словарь иностранных слов русского языка

  • Proviant — Vorrat; Vorräte; Wegzehrung; Verpflegung; Kost * * * Pro|vi|ant [pro vi̯ant], der; s, e: auf eine Wanderung, Reise o. Ä. mitgenommener Vorrat an Essen [und Trinken]: er hat den Proviant im Rucksack; Hast du Proviant dabei? Syn.: eiserne Ration, ↑ …   Universal-Lexikon

  • Pfründe — Sinekure * * * Pfrün|de [ pf̮rʏndə], die; , n (kath. Kirche früher): geistliches Amt und die damit verbundenen Einkünfte (in der katholischen Kirche): eine Pfründe haben; jmdm. eine Pfründe verleihen. * * * Pfrụ̈n|de 〈f. 19〉 1. Einkünfte aus… …   Universal-Lexikon

  • prebenda — (Del bajo lat. praebenda.) ► sustantivo femenino 1 RELIGIÓN Renta aneja a un canonicato u otro oficio eclesiástico. 2 RELIGIÓN Beneficio eclesiástico superior de las iglesias catedrales y colegiatas, como dignidad, canonicato o ración. 3 HISTORIA …   Enciclopedia Universal

  • Präbende — Prä|bẹn|de 〈f. 19〉 kirchliche Pfründe [<lat. praebenda „der einem von Staats wegen zukommende Unterhalt“; zu praebere „darreichen“; verwandt mit Pfründe] * * * Präbẹnde   [spätlateinisch praebenda »vom Staat zu zahlende Beihilfe«] die, / n,… …   Universal-Lexikon

  • CANONICORUM Coetus — cum ex primaeva institutione, nihil aliud, quam Collegia et Scholae fuerint, de Collegiorum origine ista hîc praelibauda duximus. Eam ab ovo exorsus arcessit Franc. Burmannus Orat. de Collegus, a diversissimo fratrum pari, Habele et Caino; Illô… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • prebendă — PREBÉNDĂ, prebende, s.f. Venit (fix) acordat în trecut unui cleric catolic din Transilvania, mai ales unui canonic1. – Din lat. praebenda. Trimis de oprocopiuc, 07.04.2004. Sursa: DEX 98  prebéndă s. f., g. d. art. prebéndei, pl. prebénde Trimis …   Dicționar Român

  • Pfründe, die — Die Pfründe, plur. die n, ein Wort, welches in der Römischen Kirche am üblichsten ist, den Unterhalt zu bezeichnen, welchen jemand auf Lebenszeit aus einer geistlichen Stiftung genießet; ingleichen ein Theil der Kirchengüter, ein geistliches Amt …   Grammatisch-kritisches Wörterbuch der Hochdeutschen Mundart

  • PRÉBENDE — Ensemble de biens et de revenus destinés à l’entretien d’un chanoine séculier. Lorsque les clercs vivant autour de l’évêque abandonnent, à l’époque carolingienne, la vie communautaire, il faut procéder à un partage des biens de l’Église, dont les …   Encyclopédie Universelle

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”